Factio democratica liberalis (Romania)
Partidul Democrat-Liberal (PD-L , Latine Factio democratica liberalis) erat factio politica Dacoromana, quae ad Factionem Popularem Europaeam pertinuit.
Historia
recensereQuamquam non prius quam mense Decembri 2007 condita, cum factiones Factio Democratica Liberalis (PLD), Theodoro Stolojan duce et Aemilii Boc Factio Democratica (PD) contributae sunt, iam anno 2008 petitiones magna cum re secundae interfuit et secunda Romaniae factio fuit. Electionem Iunii 2012 autem factio perdidit. Anno 2014 Vis Civica factio cum PD-L consociata est. Die 26 Iulii 2014 legati factionis decreverunt, ut PD-L cum PN-L nomine PNL coniungatur. Quae decretum die 8 Octobris 2014 a iudicio Bucarestae probatum est[1]. Nova factio unica anno 2017 perfecta erit, ut duces factionis Basilius Blaga et Alina Gorghiu dixerunt[2]. Sed Blaga die 30 Septembris 2016 corruptionis accusatus officium praesidis deposuit.
Praesides
recensere- Aemilius Boc Decembri 2007 - 30 Iunii 2012
- Basilius Blaga 30 Iunii 2012 - 17 Novembris 2014/30 Septembris 2016[3]
Nexus externus
recensereNotae
recensereAustria: Factio Popularis · Belgica: Democratae Christiani et Flamingi · Finnia: Factio coalitionis nationalis · Germania: Christiana Democratica Unio · Graecia: Nova Democratia · Helvetia: Factio Popularis Christiana Democratica · Hungaria: Fidesz · Italia: Unio Democraticorum Christianorum et Medii Democratici · Norvegia: Factio conservativa · Romania: Partidul Democrat Liberal