Alina Stephania (Dacoromanice Alina-Ştefania) Gorghiu (nata die 16 Septembris 1978) causidica atque femina rei publicae perita Dacoromanica est.

Wikidata Alina Gorghiu
Res apud Vicidata repertae:
Alina Gorghiu: imago
Alina Gorghiu: imago
Nativitas: 16 Septembris 1978; Tecuci
Patria: Romania

Annis 1997 - 2001 apud Universitatem Christianam Dimitrie Cantemir iurisprudentiae studebat atque deinde causidica atque in societatibus commercialibus operam dedit.

Cursus honorum

recensere

Gorghiu, quae ab anno 2002 sodalis factionis PN-L est, anno 2008 primo legata ad Cameram Legatorum Romaniae electa est et ad hunc diem manet. Die 20 Decembris 2014 Ludovicum Orban candidatum vicit et prima femina praeses suae factionis electa est[1]. Nicolao Iohannis successit, qui praeses Romaniae electus est. Die 26 Iulii 2014 legati factionis decreverunt, ut PN-L cum PD-L nomine PNL coniungeretur. Quae decretum die 8 Octobris 2014 a iudicio Bucarestae probatum est[2]. Novam factionem unicam anno 2017 perfectam futuram, ut duces factionis Basilius Blaga (PD-L) et Alina Gorghiu (PN-L) dixerunt[3] Sed haec etiam ante electionem parlamentarem anni 2016 factum est. Die 12 Novembris 2016 Gorghiu se a magistratu praesidis factionis recessit, postquam PNL electionem ad parlamentum perdidit[4].

Nexus externi

recensere