Ioannes Marcellus Ciolacu
Patria: Romania
Officium
Munus: politicus, Fur
Consociatio
Religio: Ecclesia Orthodoxa Dacoromanica
Ioannes Marcellus (Dacoromanice Ioan Marcel) Ciolacu (natus die 26 Novembris 1967) rerum politicarum peritus Dacoromanicus est.
Iuventus et munusRecensere
Annis 1991 - 1995 apud Universitatem Oecologicam Bucarestensem iurisprudentiae studebat. Tum vitae publicae se dedit.
Cursus honorumRecensere
Ciolacu, sodalis factionis PSD ab anno 1990, inter alia annis 2008 - 2012 primarius vivarius urbis Buzău. Anno 2012 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad hunc diem manet. Die 29 Iunii 2017 primus minister vicarius in consilio ministrorum Michaelis Tudose nominatus est[1]. Die 5 Septembis eiusdem anni etiam pro tempore minister munitionis nominatus est, postquam Hadrianus Ţuţuianu ab hoc officio se recessit, quod pecunia ad stipendia militibus distribuenda non iam suppetebat[2]. Die 12 Septembris Michael Viorel Fifor novus minister munitionis nominatus est[3]. Postquam Livius Dragnea praeses Camerae Legatorum iudicatus et incarceratus est, Ciolacu eius successor electus est[4].Postquam mense Novembri 2019 Viorica Dăncilă et magistratum primi ministri et electionem praesidis contra Nicolaudem Iohannem perdidit, se a magistratu praesidis factionis recessit atque Ioannes Marcellus Ciolacu novus praeses factionis nominabatur[5].
FamiliaRecensere
Ciolacu uxorem duxit atque filium habet.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Marcellum Ciolacu spectant. |
NotaeRecensere
| ||