Wikidata-logo.svg Lia Olguța Vasilescu
Res apud Vicidata repertae:
Lia Olguța Vasilescu: imago
Nativitas: 18 Novembris 1974; Craiova
Patria: Romania

Officium

Officium: mayor of Craiova
Munus: politicus, karateka

Consociatio

Familia

Coniunx: Iulian Claudiu Manda, Q99771842

Lia Olguța Vasilescu (nata 18 Novembris 1974 Craiovae) diurnaria et rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Eruditio et munusRecensere

Vasilescu ad annum 1997 apud Universitatem Craiovensem philologiae studebat. Deinde ad annum 2000 diurnaria in urbe patria operam dedit.

Cursus honorumRecensere

Vasilescu, sodalis primo Factionis Romaniae magnae, deinde ab anno 2007 factionis PSD, anno 2000 primo legata ad Cameram Legatorum Romaniae electa est et ad annum 2008 mansit. Tum senator Romaniae electa est. Quem honorem anno 2012 deposuit, ut magistra civium urbis patriae Caraiovae fieret. Die 11 Decembris 2016 iterum legata ad Cameram Legatorum electa est et die 4 Ianuarii 2017 ministra laboris in consilio ministrorum Sorin Grindeanu nominata est[1]. Cum aliis ministris se iussu praesidis PSD Livii Dragneae die 14 Ianuarii 2017 a magistratu recessit. Sed iam die 29 Iunii eiusdem anni eundem magistratum quam antea in consilio ministrorum novo Michaelis Tudose suscepit[2]. Quem magistratum et in consilio ministrorum Vioricae Dăncilă administravit. Mense Novembri 2018 factio PSD eam novam minstram vecturae facere voluit, sed Nicolaus Iohannis praeses rei publicae Vasilescu non aptam esse dixit. Itaque die 20 Novembris 2018 consilium ministrorum reliquit. Successor eius minister laboris Marius-Constantin Budăi nominatus est[3].

FamiliaRecensere

Vasilescu marito nupsit.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Liam Olguțam Vasilescu spectant.

NotaeRecensere