Georgius (Dacoromanice Gheorghe) Barbu (natus die 9 Novembris 1951 in Călan in Hunedoara circulo) machinator et vir publicus Dacoromanicus est.

Ad annum 1975 Barbu apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem metallurgiae studebat atque machinator factus est. Hoc munere deinde ad annum 1996 diversis in societatibus commercialibus fungebatur.

Cursus honorum

recensere

Barbau, sodalis factionis PD, annis 1996 - 2000 praeses concilii circuli Hunedoara fuit et deinde legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad annum 2008 mansit. A die 29 Decembris 2004 ad usque 5 Aprilis 2007 in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu minister laboris Romaniae fuit[1].

Nexus externi

recensere