Claudia Anna Costea
Claudia Anna (Dacoromanice Claudia-Ana) Costea (nata nomine Claudia-Ana Moarcăș die 25 Februarii 1967) iuris prudens atque rerum politicarum perita Dacoromanica est.
Iuventus et munus
recenserePostquam scholam absolvit, annis 1986 - 1990 apud Universitatem Bucarestensem atque deinde ad annum 1991 apud Scholam Genevensem iurisprudentiae studebat. Ab anno 1990 advocata fuit. Anno 1993/94 apud administerium rerum exterarum Romaniae operam dedit atque anno 1997 ab Universitate Bucarestensi doctor iurisprudentiae promota est. Ab anno 1995 diversis in universitatibus Bucarestae professor fuit.
Vita politica
recensereDie 17 Novembris 2015 ministra laboris in consilio ministrorum Daciani Cioloş est. Hoc in munere Rovanae Plumb successit[1]. Die 16 Aprilis 2016 propter controversiam de pretiis ministrorum publicorum se a magistratu recessit[2]. Die 20 Aprilis ei Dragoş Pîslaru successit[3].
Familia
recensereCostea marito Doru Romulo Costea legato Romaniae nupsit atque filium habet.
Nexus externi
recensereNotae
recensere
Mihnea Marmeliuc 1990 · Cătălin Zamfir 1990 · Mihnea Marmeliuc 1991 · Daniel-Mircea Popescu 1991 · Alexander Athanasiu 1996 · Smaranda Dobrescu 1999 · Marianus Sârbu 2000 · Helena Dumitru 2003 · Daniel-Mircea Popescu 2004 · Georgius Barbu 2004 · Paulus Păcuraru 2007 · Mariana Câmpeanu 2008 · Marianus Sârbu 2008 · Georgius Pogea 2009 · Michael Constantinus Șeitan 2009 · Ioannes Nelu Botiș 2010 · Sebastianus Lăzăroiu 2011 · Sulfina Barbu 2011 · Claudia Boghicevici 2012 · Mariana Câmpeanu 2012 · Rovana Plumb 2014 · Claudia Anna Costea 2015 · Dragoş Pîslaru 2016 · Lia Olguța Vasilescu 2017 · Marius Budăi 2018 · Violeta Alexandru 2019 | |