Aperire sectionem principem

Corinna (Dacoromanice Corina) Şuteu (nata ignoto anno) rerum culturarum et politicarum perita Dacoromanica est.

MunusRecensere

Şuteu annis 1991 - 1993 praeses unuionis theatrorum Romaniae erat, deinde diversas apud universitates docuit, inprimis in Francia. Annis 2006 - 2012 Institutum Culturae Romaniae Novi Eburaci rexit.

Cursus honorumRecensere

Die 20 Ianuarii 2016 secretaria statalis in ministerio culturae Romaniae nominata est[1]. Die 4 Maii 2016 ipsa ministra culturae Romaniae facta est[2] atque Vlad Alexandrescu successit, qui a magistratu se abdicavit, postquam iurgia et tumultus in Theatro operatico urbis capitalis Bucarestae placare non potuit[3].

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere