Costinus Borc
Costinus Gregorius (Dacoromanice Costin Grigore) Borc (natus die 7 Maii 1965 Bucarestae[1]) machinator, moderator firmarum materialium constructionis atque vir publicus Dacoromanicus est.
Institutio et munus
recenserePostquam scholam finivit, Borc ad annum 1989 apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem mechanicae studebat, ad annum 2001 oeconomiae apud Universitatem Wisconsinensem atque titulum magistri abstulit. Ab anno 1995 pro societatibus constructionum Lafarge et CRH Bucarestae, Madisonia (Visconsinia), Neoplantae (Serbia) atque Lutetiae operam dedit.
Vita politica
recensereAnno 1998/99 rector consilii ministrorum Radu Vasile fuit. Die 17 Novembris 2015 minister oeconomiae et primus minister vicarius in consilio ministrorum Daciani Cioloş nominatus est[2].
Nexus externi
recensereNotae
recensere
Constantin Fota (1990) • Constantinus Teculescu (1992) • Christianus Ionescu (1993) • Petrus Crișan (1995) • Daniel-Ioannes Popescu (1996) Codruţ Şereş (1996) • Alexander-Octavius Stănescu 1996 • Călin Popescu-Tăriceanu 1996 • Mircea Ciumara 1997 • Radu Berceanu 1998 • Daniel-Ioannes Popescu 2000 • Codruţ Şereş 2004 • Varujan Vosganian 2006 • Hadrianus Videanu 2008 • Ioannes Ariton 2010 • Lucianus Bode 2012 • Daniel Chițoiu 2012 • Varujan Vosganian 2012 • Daniel Chițoiu 2013 • Andreas Gerea 2013 • Constantinus Niță 2014 • Michael Tudose 2014 • Costinus Borc 2015 • Alexander Petrescu 2017 • Michael Tudose 2017 • Michael Viorel Fifor 2017 • Georgius Şimon 2017 • Dănuţ Andruşcă 2018 • Nicolaus Bădălău 2018 · Virgilius Daniel Popescu 2019 | |