Ioannes (Dacoromanice Ion) Ariton (natus die 15 Februarii 1956 in urbe Piteşti) oeconomus et vir publicus Dacoromanicus est.

Uxorem duxit atque duas filias habet.

Ad annum 1984 Ariton apud Universitatem Timisvariae oeconomiae studebat et diploma accepit. Deinde apud societatem ICRTI Cibinii operam dedit. Annis 1991 - 1993 inspector Cibinii circuli fuit. Deinde ad annum 2003 director societatis SC Petrom SA in Cibinio fuit. Anno 2008 magister oeconomiae Universitatis Lucian Blaga Cibiniensis factus est.

Cursus honorum

recensere

Ariton, ab anno 1996 sodalis Factionis Democraticae, annis 2005 - 2007 praefectus circuli Cibinii erat, deinde cum tota factione sua ad novam factionem PD-L transiit et ab anno 2008 senatus Romaniae est. A die 3 Septembris 2010 ad usque 9 Februarii 2012 minister oeconomiae in consilii ministrorum Aemilii Boc fuit. Mense Octobri 2013 propter crimina corruptionis interrogatus est[1].

Nexus externi

recensere
Ministri commercii et oeconomiae Romanici (1990–)