Theodorus Baconschi
Theodorus (Dacoromanice: Teodor) Baconschi (natus die 14 Februarii 1963 Bucarestae) anthropologus, legatus et vir publicus Dacoromanicus est.
Familia
recenserePater eius Anatolius Baconschi poeta Dacoromanicus fuit, qui terrae motu magno anno 1977 necatus est. Matris nomen Clara erat.
Iuventus et munus
recenserePost scholam finitam ad usque annum 1985 apud Universitatem Bucarestensem et ad usque 1991 Lutetiae Anthropologiae religionis studebat atque diploma abstulit. Anno 1994 doctor philosophiae promotus est. Annis 1995 - 1996 anthropologiam in universitate Bucarestensi legit[1]. Annis 1999 - 2001 legatus Romaniae ad Sanctam Sedem et Rem publicam Sancti Marini fuit. Deinde legatus in Portugalliam (2002 - 2004) et Franciam (2007 - 2009) missus est.
Cursus honorum
recensereDie 23 Decembris 2009 Aemilius Boc praeses ministrorum eum administrum rerum exterarum nominavit. Die 23 Ianuarii 2012 propter sententias acerrimas de pauperibus ab eodem praeside ministrorum demissus est[2]. Anno 2013 ad novam factionem PMP accessit.
Notae
recensere
Catharina Andronescu • Ioannes Ariton • Theodorus Baconschi • Sulfina Barbu • Ioannes Bazac • Radu Berceanu • Basilius Blaga • Anca Boagiu • Aemilius Boc • Ladislaus Borbély • Ioannes Botiş • Attila Cseke • Christianus Diaconescu • Livius Dragnea • Michael Dumitru • Daniel Funeriu • Georgius Ialomițianu • Traianus Igaş • Hunor Kelemen • Sebastianus Lăzăroiu • Béla Markó • Nicolaus Nemirschi • Daniel Nica • Constantinus Niță • Gabriel Oprea • Leonardus Orban • Theodorus Paleologu • Sorina-Luminița Plăcintă • Georgius Pogea • Cătălin Predoiu • Monica Iacob Ridzi • Ladislaus Ritli • Gabriel Sandu • Elias Sârbu • Marianus Sârbu • Michael Şeitan • Michael Stănișoară • Valerius Tabără • Helena Udrea • Hadrianus Videanu • Sebastianus Vlădescu • Valerianus Vreme | |