Sergius Celac
Patria: Romania
Officium
Munus: legatus, politicus, Causidicus
Consociatio
Memoria
Sergius (Dacoromanice Sergiu) Celac (natus die 26 Maii 1939 Bucaresta) legatus ac vir publicus Dacoromanicus est.
FamiliaRecensere
Sergius Silviam uxorem duxit neque autem liberos habet.
Iuventus et munusRecensere
Celac, postquam scholam finivit, ad annum 1961 in Universitate Bucarestensi linguibus studebat. Deinde anno 1963 in Administerio Rerum Exterarum Romaniae operam dedit saepiusque legatus Romaniae ad Conventum generalem Nationum Unitum erat. Praeterea interpres ducum Communistarum ut Georgii Gheorghiu-Dej et Nicolai Ceauşescu fuit. Ab anno 1990 Celac legatus Romaniae ad Regnum Unitum, deinde ad ad alias nationes fuit. Anno 2000 administerium rerum exterarum reliquit. Dehinc consiliarius rerum politicarum operam dat.
Cursus honorumRecensere
Postquam regimen Communistarum anno 1989 depositum est, Celac die 28 Decembris eius anni amicus Ioannidis Iliescu novi praesides Romaniae administer rerum exterarum in consilio ministrorum Petri Roman nominatus est. Quo officio ad diem 28 Iunii 1990 fungebatur.