Ioannes Maurer
Ioannes Georgius (Dacoromanice: Ion Gheorghe Maurer) Maurer (natus 23 Septembris 1902 Bucarestae, mortuus die 8 Februarii 2000 eodem loco) vir publicus Factionis Communisticae Dacoromanicus fuit.
Iuventus et munus
recenserePater eius in Alisatia natus est et in Universitate Bucarestensi linguam Francicam docuit. Mater Dacoromanica erat. Ipse Ioannes post scholam finitam Lutetiae et Bucarestae iurisprudentiae studebat. Postea causidicus reos communistas defendebat et annis 1942 - 1943 idcirco incarceratus est.
Cursus honorum
recenserePostquam Communistae rerum potiti sunt, Maurer inter regentes factionis erat et anno 1946/1947 legatus Romaniae in consilio pacis Lutetiae fuit. Propter controversias politicas deinde officio non fungebatur ad annum 1957. Hoc tempore in instituto litterarum iuridicarum operam dedit. Fuit administer rerum exterarum 15 Iulii 1957 – 15 Ianuarii 1958. Die 11 Ianuarii 1958 praeses parlamenti Romanicae electus est et ad diem 21 Martii 1961 mansit. Eo tempore erat quasi praeses Romaniae. Tum Primus minister Romaniae electus est et ad diem 29 Martii 1974 hoc officio fungebatur.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Maurer spectant. |
Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Duces civitatum Europaearum hodiernarum • Index regum praesidumque Romaniae Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Primi ministri Romaniae | ||||
Opus geopoliticum • Administri rerum exterarum Romaniae • Ministri a rebus externis civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Primi ministri Romaniae | ||||||||