Crin Antonescu
Georgius Crin Laurentius Antonescu (natus die 21 Septembris 1959 Aegyssi) vir publicus Dacoromanicus et inter annos 2009-2014 praeses Factionis Nationalis Liberalis (PNL) erat.


Munus
recensereAntonescu ad annum 1985 Bucarestae historiae studebat et deinde ad annum 1992 magister historiae operam dedit.
Cursus honorum
recensereAntonescu ab anno 1990 sodalis factionis PNL est. Annis 1992 - 2008 legatus ad Cameram Legatorum et annis 1996/1997 et 2002 - 2008 praeses fractionis suae erat. Tum ad hunc diem senator Romaniae est, cuius praeses annis 2012 - 2014 fuit. Annis 1996 - 2000 administerium iuventutis et athletarum administrabat. Anno 2009 electionem praesidis contra Traianum Băsescu perdidit. Sed postquam anno 2012 Victor Ponta praeses ministrorum electus est, die 3 Iulii Antonescu praeses senatus electus est et, cum Ponta inimicum suum Băsescu senatu magistratu expellere iussit, praeses rei publicae pro tempore factus est[1]. Die 29 Iulii autem pars populi, quae suffragio de praeside deponendo interfuit, minor quam constitutione poscit, erat. Itaque Băsescu iterum magistratum suscepturus est[2], sed praeses ministrorum Victor Ponta hoc omnibus modis prohibere in animo habuit[3]. Tamen die 28 Augusti Băsescu magistratum praesidis iterum suscepit.
Nexus externi
recensereNotae
recensere
Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Duces civitatum Europaearum hodiernarum • Index regum praesidumque Romaniae Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Primi ministri Romaniae | ||||
Bogdan Niculescu-Duvăz 1990 · Ioannes Moldovan 1991 · Georgius Angelescu 1992 · Alexander Mironov 1993 · Michael Sorin Stănescu 1996 · Crin Antonescu 1997 · Georgius Gingăraș 2000 · Monica Iacob Ridzi 2008 · Sorina-Luminița Plăcintă 2009 · Cătălin Baba 2012 · Ioannes Mang 2012 · Livius Pop 2012 · Catharina Andronescu 2012 · Nicolaus Bănicioiu 2012 · Gabriela Szabo 2013 · Elisabeta Lipă 2015 · Marius Alexander Dunca 2017 · Ioanna Bran 2018 · Bogdan Matei 2019 · Ionuţ Marianus Stroe 2019 · Carolus Eduardus Novak 2020 | |