Bujor-Bogdan Teodoriu (natus die 3 Iulii 1953 Bucarestae, mortuus die 10 Novembris 2014) oeconomus atque vir publicus Dacoromanicus fuit.

Teodoriu apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae oeconomiae studebat. Annis 1983 - 1990 indagator scientificus operam dedit.

Cursus honorum

recensere

Teodoriu, primo sodalis Frontis Salvationis Nationalis (FSN), deinde Factionis Democraticae, anno 1990 primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad annum 1996 legatus mansit. A die 12 Decembris 1996 ad usque 11 Februarii 1998 minister indagationis et technologiae in consilio ministrorum Victoris Ciorbea fuit. Annis 1998 - 2000 secretarius statalis in ministerio vectigalium erat. Die 10 Novembris 2014 mortuus est[1].

Nexus externi

recensere