Bogdan Nicolaus (Dacoromanice Bogdan Nicolae) Niculescu-Duvăz (natus die 14 Decembris 1949 Bucarestae, mortuus die 16 Novembris 2019[1]) architectus et vir publicus Dacoromanicus erat.

Wikidata Bogdan Niculescu-Duvăz
Res apud Vicidata repertae:
Bogdan Niculescu-Duvăz: imago
Bogdan Niculescu-Duvăz: imago
Nativitas: 14 Decembris 1949; Bucaresta
Obitus: 16 Novembris 2019;
Patria: Romania

Munus recensere

Ad annum 1977 Niculescu-Duvăz apud Institutum Architecturae et Urbanismi Bucarestense studebat atque architectus factus est. Deinde hoc munere necnon designator in diversis societatibus commercialibus operam dedit.

Cursus honorum recensere

Postquam regimen Communisticum depositum est, Niculescu-Duvăz anno 1990 ad novam Frontem Salvationem Nationalem (FSN) accessit et legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est. Quam honorem ad usque hodiernum diem obtinet[2]. Anno 1990/91 minister iuventutis et artis gymnicae in consilio ministrorum Petri Roman fuit. Anno 1991 ad Factionem Democraticam (PD) accessit. Annis 1992 - 1996 Nicolao Văcăroiu praeside ministrorum minister relationum cum parlamento erat. Anno 2003 PD reliquit et ad Factionem Socialem Democraticam (PSD) transiit. A die 14 Iulii ad usque 28 Decembris 2004 in consilio ministrorum Hadriani Năstase minister delegatus relationum cum sociis socialibus fuit. Est praeses foederationis venatorum Romaniae.

Familia recensere

Maritus est atque duas filias habet.

Nexus externi recensere

Notae recensere