Miron Mitrea
Miron-Tudor Mitrea (natus die 8 Augusti 1956 Schaesburgi) machinator ac vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
recensereAd annum 1981 apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem vecturae studebat atque machinator factus est. Tum in societatibus commercialibus suo munere operam dedit. Annis 1990 - 1995 praeses collegii opificum CNSLR-Frăţia fuit.
Cursus honorum
recensereMitrea, sodalis et secretarius Factionis Socialis Democraticae, annis 1996 - 2008 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit. In mense Septembri 2008 se legatus abdicavit, quod a delatore publico corruptionis accusatus est[1]. Tamen ab anno 2008 ad usque annum 2012 senator erat et nunc iterum legatus ad Cameram est. A die 28 Decembris 2000 ad usque 28 Decembris 2004 minister vecturae in consilio ministrorum Hadriani Năstase operam dedit. Die 15 Octobris 2014 corruptionis a summo iudicio ad duos annos carceris damnatus est[2]. Die 14 Decembris eius anni enuntiavit se die 1 Ianuarii 2015 se legatus Camerae Legatorum recessurum[3].
Familia
recensereMitrea uxorem duxit atque quattuor filios ac filiam habet.
Nexus externi
recensereNotae
recensere
Cornelius Burada 1990 · Doru Pană 1990 · Traianus Băsescu 1991 · Paulus Teodoru 1992 · Aurelius Novac 1994 · Traianus Băsescu 1996 · Antonius Ionescu 1998 · Traianus Băsescu 1998 · Anca Boagiu 2000 · Miron-Tudor Mitrea 2000 · Georgius Dobre 2004 · Radu Mircea Berceanu 2006 · Ludovicus Orban 2007 · Gabriel Oprea 2008 · Daniel Nica 2009 · Livius Dragnea 2009 · Daniel Nica 2009 · Radu Mircea Berceanu 2009 · Anca Boagiu 2010 · Alexander Nazare 2012 · Ovidius Silaghi 2012 · Relu Fenechiu 2012 · Victor Ponta 2013 · Ramona Mănescu 2013 · Daniel Șova 2014 · Ioannes Rus 2014 · Iulianus Matache 2015 · Daniel Costescu 2015 · Sorin Bușe 2016 · Alexander Razvan Cuc 2017 · Felix Stroe 2017 | |