Daniela Bartoș (nata die 5 Octobris 1951 Coronae) medica atque rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Annis 1970 - 1976 apud Universitatem Medicinae et Pharmaciae Carol Davila Bucarestensem medicinae studebat. Deinde medica variis in valetudinariis laborabat et nunc in Universitate Medicinae Bucarestae director opificum operam dat et ab anno 2009 professor eius universitatis est.

Cursus honorum

recensere

sodalis Factionis Socialis Democraticae, annis 1996 - 2004 legata ad Cameram Legatorum Romaniae fuit. A die 23 Augusti ad usque 11 Decembris 1996 in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu minister valetudinis erat. Eodem magistratu a die 28 Decembris 2000 ad usque 19 Iunii 2003 in consilio ministrorum Hadriani Năstase fungebatur. Anno 2008 frustra iterum candidata factionis (PSD) Camerae legatorum erat[1].

Nexus externi

recensere