Alexander (Dacoromanice Alexandru) Mironov (natus die 27 Ianuarii 1942 in Vertiujeni, hodie in Ree publica Moldavica sita) scriptor, diurnarius atque rerum politicarum peritus Dacoromanicus est.

Wikidata Alexander Mironov
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Mironov: imago
Alexander Mironov: imago
Nativitas: 27 Ianuarii 1942; Vertiujeni
Patria: Romania

Familia eius inter Secundum Bellum Mundanum e patria a militibus Sovieticis fugere coacta est. Mironov, postquam Craiovae scholam finivit, Bucarestae mathematicae studebat. Ab anno 1971 mythistorias Scientiae ficticiae composuit et ab anno 1979 pro televisione Dacoromana operam dedit atque Pelliculas documentarias fecit. Anno 1991, post finem regiminis Communisticae dimissus est, sed iterum annis 1996 - 2001 pro televisione operam dedit.

Athleta et res gymnicae

recensere

Mironov peritus artis gladii est et post annum 1990 praeses societatis Dacoromanicae artis gladii erat.

Cursus honorum

recensere

Mironov, qui ab anno 1990 sodalis Frontis Salutis Nationalis et deinde eius successoris Factionis Socialis Democraticaeerat, a die 28 Augusti 1993 ad usque 11 Decembris 1996 minister iuventutis et artis gymnicae in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu fuit.

Nexus externi

recensere