Franciscus (Hungarice Ferenc, Dacoromanice Francisc) Baranyi (natus die 13 Maii 1936 in Sânnicolau Mare in Timiş circulo; mortuus die 9 Decembris 2016) medicus et vir publicus Dacoromanicus e natione Hungarica fuit.

Wikidata Franciscus Baranyi
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 13 Maii 1936; Sânnicolau Mare
Obitus: 9 Decembris 2016; Budapestinum
Patria: Romania

Familia

Coniunx: Ildikó Bárányiné László

Baranyi apud Universitatem Medicinae et Pharmaciae Marisiensem Novi Fori Siculorum medicinae studebat et medicus factus est. Deinde annis 1969 - 1990 in valetudinario urbis Timisvariae operam dedit.

Cursus honorum

recensere

Anno 1990 ad UDMR, factionem Hungarorum, accessit et legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est. Quem honorem ad usque annum 2000 tulit. Anno 1993/1994 etiam dux legatorum suae factionis in parlamento fuit. Die 17 Aprilis 1998 Radu Vasile praeses ministrorum eum ministrum valetudinis Romaniae nominavit. Sed iam die 17 Iunii eiusdem anni se a magistratu recedere coactus est, cum notum esst, quod delator vigilum candestinorum Communistarum - i.e. "Securitate" - fuisset[1].

Baranyi uxorem duxit atque filium habet.

Nexus externi

recensere