Stephanus Iosephus (Dacoromanice Iosif Ștefan) Drăgulescu (natus die 14 Ianuarii 1943 in Lugoj in Timiş circulo) medicus et vir publicus Dacoromanicus est.

Wikidata Stephanus Iosephus Drăgulescu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 14 Ianuarii 1943; Lugoj
Patria: Romania

Annis 1960 - 1966 apud Universitatem Medicinae et Pharmaciae Timisvariensem studebat et medicus factus est. Dehinc Timisvariae hoc munere operam dedit. Anno 1994 professor eius universitatis nominatus est. Anno 2012 frustra candidatus rectoris Universitatis Medicinae et Pharmaciae Timisvariensis fuit[1].

Cursus honorum

recensere

Drăgulescu, sodalis Factionis Christianae democraticae nationalis colonorum (PNȚ-CD), annis 1996 - 2000 senator fuit. A die 2 Decembris 1996 ad usque 5 Decembris 1997 minister valetudinis in consilio ministrorum Victoris Ciorbea fuit. Annis 2008 - 2012 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae erat - nunc autem ad Factionem democraticam liberalem (PN-L) pertinens.

Drăgulescu uxorem duxit atque filium habet.

Nexus externi

recensere