Ákos Birtalan (natus die 2 Iunii 1962 in oppido Vețca in Mureș circulo, mortuus die 24 Augusti 2011 in Gheorgheni in Harghita circulo[1]) oeconomus et vir publicus Dacoromanicus e natione Hungarica erat.

Wikidata Ákos Birtalan
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2 Iunii 1962; Vețca
Obitus: 24 Augusti 2011; Gheorgheni
Patria: Romania

Memoria

Sepultura: Hazsongard cemetery

Apud Universitatem Claudiopolitanam oeconomiae studebat atque anno 1985 doctor promotus est.

Cursus honorum

recensere

Postquam regimen Communistarum anno 1989 depositum est, Birtalan ad factionem Unionem Democraticam Hungarorum in Romania (UDMR) accessit et anno 1992 primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est. Quem honorem ad annum 2004 tulit. A die 12 Decembris 1996 ad usque 17 Aprilis 1998 minister periegesis in consilio ministrorum Victoris Ciorbea fuit. Die 24 Augusti 2011 ictu apoplectico mortuus est.

Birtalan uxorem duxit atque duos liberos habuit.

Nexus externi

recensere
Ministri periegesis Romanici annis 1970 - 2009; 2017 -

Ioannes Cosma 1970 - 1978 · Nicolaus Doicaru 1978 · Aemilius Drăgănescu 1979 - 1982 · Ioannes Tudor 1982 · Nicolaus Gavrilescu 1982 - 1984 · Ioannes Stănescu 1984 - 1989 · Michael Lupoi 1990 · Constantinus Fota 1990 - 1992 · Mathaeus-Agathon Dan 1992 - 1996 · Ákos Birtalan 1996 - 1998 · Sorin Frunzăverde 1998 - 1999 · Mathaeus-Agathon Dan 2000 - 2003 · Helena Udrea 2008 - 2009 · Mircea Titus Dobre 2017 - 2018 · Bogdan Trif 2018