Daniel Dăianu
Daniel Dăianu (natus die 30 Augusti 1952 Bucarestae) oeconomus, argentarius et vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
recensereDăianu ad annum 1975 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae oeconomiae studebat. Anno 1994 etiam studia apud Universitatem Harvardianam absolvit. Annis 1979 - 1990 indagator Instituti Oeconomiae Socialisticae fuit. Annis 1992 - 1997 oeconomus supremus Argentariae Nationalis Romaniae erat. Et nunc sodalis consilii administrationis huius argentariae est[1]. Professor Scholae Nationalis Studiorum Politicorum et Administrativorum Bucarestae est.
Cursus honorum
recensereA die 5 Decembris 1997 ad usque 23 Septembris 1998 minister fiscalis Romaniae in consiliis ministrorum Victoris Ciorbea et Radu Vasile erat. A magistratu se recessit, quod emptionem Helicopterorum pro exercitu Romaniae propositum proptercondiciones iniquas allatas recusabat. Annis 2007 - 2009 legatus ad Parlamentum Europaeum fuit.
Familia
recensereDăianu uxorem duxit atque filium habet.