Victor Ciorbea
Victor Ciorbea (natus in Ponor in Alba circulo die 26 Octobris 1954), iuris consultus et causidicus, est rerum politicarum peritus Dacoromanus Factionis Christianae Democraticae Nationalis Colonorum (PNȚ-CD) et postea Factionis Nationalis Liberalis (PN-L) et anno 1996 Bucarestae praefectus urbis. Ciorbea fuit etiam primus minister Romaniae.
Munus
recensereAd annum 1979 apud Universitatem Claudiopolitanam iurisprudentiae studebat atque deinde iudex Bucarestae fuit. Annis 1984 - 1987 causidicus erat et annis 1984 - 1990 professor Universitatis Bucarestennsis erat. Annis 1990 - 1996 praeses foederum opificum fuit, annis 2004 - 2012 iterum causidicus erat.
Cursus honorum
recensereAnno 1981 ad Factionem communisticam Dacoromanicam (PCR) accessit; postquam regimen Communistarum depositum est, anno 1996 sodalis Factionis Christianae democraticae nationalis colonorum (PNȚ-CD) factus est. Anno 1996 praefectus urbis Bucarestae electus est et a die 12 Decembris 1996 usque ad diem 30 Martii 1998 Primus minister Romaniae fuit. Anno 1999 propter iurgia cum praeside factionis PNȚ-CD, Ioanne Diaconescu, novam factionem ANCD condidit, quae autem anno 2000 ut PNȚ-CD in parlamentum electa non est. Itaque duae factiones anno 2001 iterum consociatae sunt atque Ciorbea ad annum 2004 eius praeses fuit. Deinde a re publica se recessit et causidicus una cum uxore Lacrima operam dedit[1]. Anno 2011 iterum breve tempus praeses PNȚ-CD fuit. Anno 2012 candidatus Factionis Nationalis Liberalis (PN-L) senator electus est. Die 8 Aprilis 2014 se senator recessit, ut advocatus populi fieret[2].
Familia
recensereUxorem duxit Lacrimam, quae ut maritus causidica est, filiam habent.
Notae
recensereNexus externi
recensere- Biographia apud romania-on-line.net
- Curriculum vitae in pagina officiali
- Curriculum vitae apud situm interretialem senatus Romaniae
Crin Antonescu • Alexander Athanasiu • Victor Babiuc • Traianus Băsescu • Ákos Birtalan • Radu Boroianu • Sorin Botez • Ioannes Victor Bruckner • Ioannes Caramitru • Victor Ciorbea • Mircea Ciumara • Daniel Dăianu • Gabriel Dejeu • Stephanus Iosephus Drăgulescu • Horia Ene • Sorin Frunzăverde • Dinu Gavrilescu • Alexander Herlea • Antonius Ionescu • Constantinus Dudu Ionescu • Valentinus Ionescu • Andreas Marga • Ioannes Abraham Mureșan • Bogdan Niculescu-Duvăz • Nicolaus Stephanus Noica • Ioannes Oltean • Remus Opriș • Sorin Pantiș • Virgilius Petrescu • Andreas Pleșu • Călin Popescu-Tăriceanu • Elias Șerbănescu • Hadrianus Severin • Ulm Nicolaus Spineanu • Michael Sorin Stănescu • Valerius Stoica • Bujor-Bogdan Teodoriu • Georgius Tokay • Romeus Tomescu | |