Factio communistica Dacoromanica

Factio communistica Dacoromanica (Partidul Comunist Român, PCR) est nomen factionis communisticae in Dacoromania. Condita est die 8 Maii 1921. In initio existentiae erat factio illegalis quae vix mille socios numerabat. Post Secundum Bellum Mundanum, fascistis devictis, facta est vis politica praeponderans in Dacoromania.

Insigne Factionis Communisticae Dacoromanicae.

Factio communistica erat unica factio politica tempore quo dictatura proletariorum, ut aiunt, vigebat in Dacoromania. Tunc temporis plus quam tres milliones socios numerabat.

Anno 1990 Factio communistica Dacoromanica sibi novum nomen dedit quod est "Factio Socialistica Laboris" (Partidul Socialist al Muncii), quod postea anno 2003 nomen sumpsit "Coniunctio Socialistica" (Alianța Socialistă). Tamen, anno 2010, denuo nomen originale "Factionis Communisticae Dacoromanicae" sibi dedit.

Bibliographia

recensere
  • Lucian Boia, ed., Miturile comunismului românesc ("De mytho communismi Dacoromani"), Editura Nemira, Bucarest, 1998.
  • Daniel Barbu, Destinul colectiv, servitutea involuntară, nefericirea totalitară: trei mituri ale comunismului românesc" interbelică la comunism" ("Fatum collectivum, servitus non voluntaria, miseria totalitaria: tres mythi de communismo Dacoromano"), p. 175-197
  • Eugen Negrici, "Mitul patriei primejduite" ("De mytho patriae periclitanti"), p. 220-226
  • Adrian Cioroianu, "Comunismul și cel care a trăit Iluzia" ("De communismo atque de homine qui vixit hanc illusionem"), in Revista, 22, junii 2002
  • Pe umerii lui Marx. O introducere în istoria comunismului românesc ("Super humeris Marxii. Incursio intra historiam Communismi Dacoromani", Editura Curtea Veche, Bucarest, 2005