Sorin Botez
Obitus: 31 Iulii 2009; Bucaresta
Patria: Romania
Nomen nativum: Sorin-Mircea Bottez
Officium
Munus: politicus, philologus, legatus
Patronus: Universitas Bucarestensis
Consociatio
Memoria
Sorin Botez (natus die 2 Iunii 1930 Timisvariae, mortuus 31 Iulii 2009 Bucarestae) philologus, legatus et vir publicus Dacoromanicus fuit.
Vita Recensere
Botez, tum discipulus Lycei Mihai Viteazul Bucarestae, die 8 Februarii 1949 a vigiliis clandestinis Communistarum incarceratus et ad viginti operis coacti damnatus est, quod regimini eorum resisteret[1]. Die 11 Novembris 1963 a magistratibus liberatus est. Deinde apud Universitatem Bucarestensem litteris Germanicis studebat et ab anno 1969 hic professor fuit.
Cursus honorum Recensere
Anno 1989, postquam regimen Communistarum depositum est, Factionem Nationalem Liberalem (PN-L), quae anno 1947 prohibita erat, iterum condidit atque eius praeses vicarius erat. Annis 1992 - 1994 legatus Romaniae in Africam Australem missus est. A die 5 Decembris 1997 ad usque 17 Aprilis 1998 minister informationis in consilio ministrorum Victoris Ciorbea fuit. Anno 2000 PN-L reliquit, sed postea ad eam revertebat.