Alexander Herlea
Alexander Ioannes (Dacoromanice Alexandru Ion) Herlea (natus die 11 Octobris 1942 Coronae) machinator, legatus, historicus atque vir publicus Dacoromanicus et Francicus est.
Familia
recenserePater eius Alexander Herlea professor iuris civilis anno 1949 a communistis incarceratus est, mater Silvia professor philosophiae erat. Anno 1971 ipse uxorem duxit, unum filium habet.
Munus
recensereIpse mechanicae studebat et anno 1965 ab Universitate Transsilvaniae Coronae diploma machinatoris accepit. Dein de ad annum 1967 hoc munere vitam degebat. Tum apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem paedagogiae studebat et professor culturae technicae factus est. Anno 1972 in Franciam in exilium fugit. Etiam in Francia lector universitatis fuit, doctor historiae technicae nominatus et anno 1977 civis Francicus factus est. Tum in CFA apud Universitatem Princetoniensem, Universitatem Harvardianam atque Institutum Smithsonianum studebat. Ab anno 2011 praeses Instituti "La Maison Roumanie" est[1].
Cursus honorum
recenserePostquam Communistarum regimen in Romania depositum esset, Herlea anno 1990 sodalis Factionis Christianae democraticae nationalis colonorum (PNȚ-CD) factus est. A die 11 Decembris 1996 atque 22 Decembris 1999 in consiliis ministrorum Victoris Ciorbea et Radu Vasile minister integrationis Europaeanae fuit. Annis 2001 - 2002 legatus Romaniae apud Unionem Europaeam fuit.