Ioannes Abraham (Dacoromanice Ioan Avram) Mureșan (natus die 24 Ianuarii 1959 Rivuli Dominarum) machinator ac vir publicus Dacoromanicus est.

Wikidata Ioannes Abraham Mureșan
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 24 Ianuarii 1959; Rivulus Dominarum
Patria: Romania

Annis 1979 - 1984 apud Universitatem Technicam Claudiopolitanam automationi studebat et machinator factus est. Hoc munere ad usque annum 1991 in oppido Novi Fori Siculorum operam dedit.

Cursus honorum

recensere

Postquam regimen Communistarum anno 1989 depositum est, Ionescu ad Factionem Christianam Democraticam Nationalem colonorum (PNŢCD) nuper conditam accessit. Annis 1992 - 2000 legatus suae factionis ad Camera Legatorum Romaniae erat. A die 11 Februarii ad usque 17 Aprilis 1998 minister relationum cum parlamento in consilio ministrorum Victoris Ciobea fuit. A die 2 Decembris 1998 ad usque 28 Decembris 2000 minister agriculturae Radu Vasile et Mugure Isărescu primis ministris erat. Die 27 Aprilis 2011 peculatus ad septem annos carceris damnatus est[1].

Mureșan uxorem duxit atque filium habuit, qui autem anno 2012 mortuus est[2].

Nexus externi

recensere