Stelianus (Dacoromanice Stelian) Fuia (natus die 1 Ianuarii 1968 Bucarestae) vir publicus Romanicus est.

Ad annum 1993 apud Universitatem Agriculturae et Veterinariae Bucarestensem zootechnicae studebat et ad annum 1999 eodem in universitate magister moderationis et venditionis factus est. Tum etiam in Civitatibus Foederatis studebat et annis 1999 - 2002 pro societate Americana Monsanto operam dedit. Deinde 2005 ad annum 2007 director generalis societatis statalis SCDPMA Fundulea fuit.

Cursus honorum

recensere

Ab anno 2007 Fuia, qui sodalis factionis PDL est, primo legatus ad Cameram Legatorum electus atque iterum anno 2008 creatus est. Legatus ad annum 2012 mansit. Die 9 Februarii minister agriculturae in consilio ministrorum Michaelis Răzvan Ungureanu nominatus est[1]. Iam die 27 Aprilis eiusdem anni magistratum amisit cum toto consilio ministrorum. Die 23 Aprilis 2014 pecuniae suppressae accusatus est, quod director SCDPMA peculatum fecisset[2].

Nexus externi

recensere