Aperire sectionem principem

Hunor Kelemen

politicus Romaniae
Hunor Kelemen

Hunor Kelemen (natus in oppido Cârța die 18 Octobris 1967) est scriptor et politicus Romaniae, praeses unionis democraticae Hungarorum in Romania et minister culturae.

In comitatú Hargitensis Transsilvaniae educatus, Hunor Kelemen alumnus est universitatis agrariae et veterinariae Claudiopolitanae et universitatis Babeș-Bolyai eiusdem urbis, ubi medicinae veterinariae studebat.

MunusRecensere

Anno 1990 cum aliis periodicum Hungaricum Claudiopolitanum Jelenlét condidit et hodie usque dirigit; inter annos 1993 et 1997 periodicum seniorem Korunk edidit.

Cursus honorumRecensere

Hoc anno secretarius civicus apud ministerium culturae merere coepit. Ab anno 2000 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae est. Minister pro cultura promotus est die 23 Decembris 2009, primo ministro Aemilio Boc. Hoc officium retinuit usque ad diem 7 Maii 2012, primo ministro Michaële Răzvan Ungureanu, rursusque suscepit primo ministro Victore Ponta die 4 Martii 2014. Iam die 26 Februarii 2011 praeses electus est unionis democraticae Hungarorum. Die 1 Augusti 2014 nuntiabat, se a magistratu recessurum propter iurgium inter ministros de iuribus Hungarorum. Die 10 Octobris 2014 Traianus Băsescu praeses eum dimisit et Victor Ponta praeses ministrorum administerium pro tempore sucepit, quod cum Ponta de successore non convenit[1].

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere