Factio Romania Coniuncta
Factio Romania Coniuncta (Dacoromanice Partidul România Unită vel PRU) factio Dacoromanica est. Insigne factionis imago Vladislaudis III Draculae ante tabulam Romaniae et Moldaviae unitis demonstrat[1].
Historia
recenserePRU die 23 Aprilis 2015 a sodalibus antiquis Factionis Socialis Democraticae (PSD) condita est. Dux factionis Bogdan Diaconu est, qui ipse anno 2014 factionem PSD reliquit. Die 24 Ianuarii 2016 nova factio primum conventum habebat[2]. Quod aliqui sodales et senatores et Legati Camerae Legatorum sunt, PRU nunc tres senatores et 8 legati ad parlamentum habet.
Consilia factionis
recensereFactio Romania Coniuncta ad dextram nititur atque nationis studeo favet, merces peregrinae et homines externos arcere studet. Praeterea Matrimonium hominum eiusdem sexus et introductionem Euronis in Romania negat.