Georgius (Dacoromanice Gigel) Sorinel Știrbu (natus die 12 Septembris 1971) theologus orthodoxus et vir publicus Dacoromanicus est.

Wikidata Georgius Sorinel Știrbu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 12 Septembris 1971; Slatina
Patria: Romania

Știrbu ad annum 1998 Craiovae seminarium atque deinde facultatem theologiae Universitatis Craiovensis frequentabat. Annis 1995 - 2001 pastor in Roşieni in Olt circulo fuit. Annis 2005 - 2007 praefectus vicarius eiusdem circuli fuit. Anno 2005/2006 et Argentorati et Bucarestae administrationi studebat.

Cursus honorum

recensere

Anno 2007/08 Știrbu, qui sodalis factionis PNL est, secretarius statalis in ministerio culturae fuit. Ab anno 2008 etiam legatus ad Cameram Legatorum est. A die 17 Decembris 2013 ad usque 26 Februarii 2014 etiam administer culturae in consilio ministrorum Victoris Ponta erat[1].

Nexus externi

recensere