Mariana Câmpeanu
Mariana Câmpeanu (nata die 1 Maii 1948 in Balaci in circulo Teleorman) oeconoma et rei publicae perita Dacoromanica est.
Familia
recensereMarito nupsit atque duos liberos habet.
Iuventus et munus
recensereAnnis 1968 - 1971 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae statisticae studebat. Deinde ad annum 1973 statistica circuli Ilfov operam dedit. Deinde ad annum 1984 apud Directionem Statisticam Bucarestae operam dedit, eodem anno doctor promota est et director huius magistratus facta est. Annis 1998 - 2001 fuit director generalis magistratus statistici circuli Ilfov, ubi ad annum 2007 director fisci emeritorum fuit.
Cursus honorum
recensereCâmpeanu, quae ab anno 1997 sodalis factionis PN-L est, die 25 Septembris 2008 primo ministra laboris et familiarum in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu nominata est[1]. A die 22 Decembris 2010 praeterea legata ad Cameram Legatorum est. Die 7 Maii 2012 a primo ministro Victore Ponta iterum administra laboris nominata est et ad diem 5 Martii 2014 mansit, ubi propter crimina corruptionis allata a magistratu se recessit[2].
Nexus externi
recensereNotae
recensere
Mihnea Marmeliuc 1990 · Cătălin Zamfir 1990 · Mihnea Marmeliuc 1991 · Daniel-Mircea Popescu 1991 · Alexander Athanasiu 1996 · Smaranda Dobrescu 1999 · Marianus Sârbu 2000 · Helena Dumitru 2003 · Daniel-Mircea Popescu 2004 · Georgius Barbu 2004 · Paulus Păcuraru 2007 · Mariana Câmpeanu 2008 · Marianus Sârbu 2008 · Georgius Pogea 2009 · Michael Constantinus Șeitan 2009 · Ioannes Nelu Botiș 2010 · Sebastianus Lăzăroiu 2011 · Sulfina Barbu 2011 · Claudia Boghicevici 2012 · Mariana Câmpeanu 2012 · Rovana Plumb 2014 · Claudia Anna Costea 2015 · Dragoş Pîslaru 2016 · Lia Olguța Vasilescu 2017 · Marius Budăi 2018 · Violeta Alexandru 2019 | |