Robertus-Marius (Dacoromanice Robert-Marius Cazanciuc) (natus die 26 Novembris 1971 Ploieşti) vir publicus Dacoromanicus est.

Wikidata Robertus Cazanciuc
Res apud Vicidata repertae:
Robertus Cazanciuc: imago
Robertus Cazanciuc: imago
Nativitas: 26 Novembris 1971; Ploiești
Patria: Romania

Cazanciuc uxorem duxit atque duos liberos habet.

Eruditio et Munus

recensere

Cazanciuc ad usque annum 1995 apud Universitatem Bucarestensem iurisprudentiae studebat. Deinde ad annum 2001 delator publicus, ab anno 1998 apud iudicium supremum, operam dedit. Deinde ad annum 2005 in officio praesidis ministrorum magistratibus fungebatur. Anno 2005 praeses administrationis carcerum fuit. Anno 2009 magister iuris apud Universitatem Cibinii factus est. Annis 2009 - 2012 et 2012 - 2013 secretarius generalis Administerii Rerum exterarum Romaniae fuit.

Cursus honorum

recensere

Die 15 Aprilis 2013 Victor Ponta praeses ministrorum eum administrum Iustitiae nominavit[1]. Die 4 Novembris 2015 una cum omni consilio ministrorum Victoris Ponta a magistratu se recessit. Ei die 17 Novembris Raluca Alexandra Prună ministra iustitiae successit[2].

Nexus externi

recensere