Gabriel Iosephus (Dacoromanice Gavril Iosif) Chiuzbaian (natus die 20 Martii 1945 in Baia Sprie in Maramureș circulo, mortuus die 4 Aprilis 2014) iudex et vir publicus Romanicus erat.

Chiuzbaian apud Universitatem Bucarestensem iustitiae studebat et deinde annis 1967 - 1984 iudex operam dedit. Annis 1987 - 1994 apud ministerium iustitiae operam dedit. Ab anno 1996 praeses unionis iuris peritorum fuit atque diarium palatii iustitiae ("Palatul de Justiţie") iterum condidit atque edidit[1].

Cursus honorum

recensere

Chiuzbaian a die 6 Martii 1994 ad usque 3 Septembris 1996 minister iustitiae in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu fuit. Tum a re publica se recessit.

Nexus externi

recensere
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.