Petrus Ninosu
Petrus (Dacoromanice Petre) Ninosu (natus die 9 Novembris 1944 Bucarestae, mortuus die 26 Iulii 2008 eodem loco) iudex et rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis Socialis Democraticae fuit.
Institutio et munus
recensereAd annum 1968 apud Universitatem Bucarestensem iurisprudentiae studebat, deinde militavit et anno 1969 in ministerio commercii externi operam dedit. Annis 1970 - 1976 causidicus Bucarestae fuit atque deinde in ministerio iustitiae operam dedit. Etiam post finem regiminis Communisticae in ministerio mansit. Anno 2001 Ioannes Iliescu praeses rei publicae eum iudicem summi iudicii Romaniae nominavit. Die 26 Iulii 2008 hoc officio fungens mortuus est[1].
Cursus honoris
recensereCum aliis post rerum eversionem anni 1989 "Frontem Salutis Nationalis" condidit et eius legatus anno 1990 ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad annum 1992 mansit. A die 19 Novembris 1992 ad usque 6 Martii 1994 minister iustitiae Romaniae in consilio ministrorum Nicolai Văcăroiu fuit. Annis 1992 - 2000 - nunc sodalis factionis Socialis Democraticae - senator Romaniae fuit.
Nexus externi
recensereNotae
recensere
Hadrianus Severin 1990 · Ioannnes Aurel Stoica 1991 · Valerius Dorneanu 1992 · Petrus Ninosu 1995 · Bogdan Niculescu-Duvăz 1996 · Ioannes Abraham Mureșan 1998 · Alexander Sassu 1998 · Mircea Ciumara 1999 · Acsinte Gaspar 2000 · Șerban Nicolae 2004 · Bogdan Olteanu 2004 · Michael Alexander Voicu 2006 · Victor Ponta 2008 · Sorina-Luminița Plăcintă 2009 · Valentin Adrian Iliescu 2009 · Mircea Dușa 2012 · Daniel Șova 2012 · Michael Alexander Voicu 2014 · Eugenius Nicolicea 2014 · Cyprianus Bucur 2015 · Gratiela Gavrilescu 2017 · Viorel Ilie 2017 | |