Mona Pivniceru (nata die 9 Septembris 1958 in Huși, in circulo Vaslui) iudex et rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Wikidata Mona Pivniceru
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Septembris 1958; Huși
Patria: Romania

Eruditio et munus

recensere

Postquam scholam finivit, Pivniceru ad usque annum 1982 Iassii iurisprudentiae studebat. Deinde fuit causidica atque iudex Iassii. Anno 1999 doctor iurisprudentiae eadem ab universitate promota est atque in iudicio superiore Bucarestae operam dedit.

Cursus honorum

recensere

Pivniceru die 23 Augusti 2012 a Victore Ponta praeside ministrorum administra iustitiae nominata est[1]. Die 27 Martii se ab hoc magistratu abdicavit, ut iudex in iudicio constitutionis Romaniae fieret[2].

Nexus externi

recensere