Aperire sectionem principem

Remus Pricopie

politicus Romaniae
Remus Pricopie

Remus Pricopie (natus in oppido Ceahlău circuli Neamţ die 22 Ianuarii 1970) est politicus Romaniae et a mense Decembri 2012 minister eruditionis.

FamiliaRecensere

Pricopie uxorem duxit atque duos liberos habet.

MunusRecensere

Est alumnus universitatis Bucarestensis ubi chemiae studuit. Gradum doctoris meruit apud scholam nationalem Studiorum Politicorum et Administrativorum; apud eandem scholam professor meruit, mox ab anno 2005 decanus, breviter a mense Martio 2012 rector.

Cursus honorumRecensere

Pricopie, sodalis factionis PSD, a Victore Ponta die 22 Decembris 2012 minister eruditionis Romaniae nominatus est[1]. Anno 2014 dimissus est et Sorin Cîmpeanu ei successit.

NotaeRecensere

  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!