Antonius (Dacoromanice Anton) Anton (natus die 22 Decembris 1949 Timisvariae) vir publicus Dacoromanicus factionis ALDE est.

Wikidata Antonius Anton
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Anton: imago
Antonius Anton: imago
Nativitas: 22 Decembris 1949; Timisvaria
Patria: Romania

Familia

Genitores: Ioan Anton;

Institutio et munus

recensere

Annis 1967 - 1972 Timisvariae, anno 1972/1973 Bucarestae atque 1977 in Universitate Hopkinsiensi arti machinatoriae studebat et doctor nominatus est. Ab anno 1995 professor Universitatis Technicae Constructionum Bucarestae est.

Cursus honorum

recensere

Anton, qui ab anno 1995 sodalis factionis PNL erat, annis 2005 - 2006 secretarius statalis in administerio educationis fuit. Die 7 Octobris 2008 ipse administer educationis in collegio ministrorum Călini Popescu-Tăriceanu nominatus est[1]. Iam die 22 Decembris 2008 cum toto collegio ministrorum a magistratu se recessit. Anno 2008 etiam frustra candidatus Camerae Legatorum Romaniae fuit[2]. Postea ad novam factionem ALDE accessit. Die 29 Ianuarii 2018 minister energiae in consilio ministrorum Vioricae Dăncilăe nominatus est. Thomasio Petcu successit[3]. Die 27 Augusti 2019 se e consilio ministrorum recessit, postquam factio sua ALDE foedus regnandi cum PSD finivit[4].

Nexus externi

recensere
Ministri energiae Romaniae (ab anno 2012)