Wikidata Sorina Pintea
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 13 Septembris 1965; Rivulus Dominarum
Patria: Romania

Sorina Pintea (nata 13 Septembris 1965 Rivuli Dominarum) oeconoma et rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Eruditio et munus

recensere

Pintea annis 1984 - 1998 apud Universitatem Claudiopolitanam oeconomiae studebat. Tum diversis pro societatibus commercialibus ratiocinatrix operam dedit. Ab anno 2013 moderatrix valetudinarii Rivuli Dominarum erat.

Cursus honorum

recensere

Anno 2016 Pintea pro factione PSD senatricem Romaniae electa est, sed iam Februario anni 2017 se ab hoc honore recessit, ut operam moderatricis valetudinarii pergeret. Die 29 Ianuarii 2018 ministra sanitatis in consilio ministrorum Vioricae Dancilae nominata est[1].

Pintea marito nupsit atque duos filios habet[2].

Nexus externi

recensere