Vasilica-Viorica Dăncilă (nata die 16 Decembris 1963 in Roșiorii de Vede in Teleorman circulo) machinatrix et rerum politicarum perita Dacoromanica factionis Socialis Democraticae est.

Wikidata Viorica Dăncilă
Res apud Vicidata repertae:
Viorica Dăncilă: imago
Viorica Dăncilă: imago
Nativitas: 16 Decembris 1963; Roșiorii de Vede
Patria: Romania

Antequam vitam publicam intravit, Dăncilă annis 1983 ad usque 1988 apud Universitatem Petrolei et Gasis Ploiestensem studebat et deinde magister in schola technica docebat.

Cursus honorum

recensere

Dăncilă anno 1996 ad factionem PSD accessit atque diversis in magistratibus factionis operam dedit. Inter alia et praeses concilio feminarum PSD erat. Anno 2009 primo legata ad Parlamentum Europaeum electa est et ad hunc diem manet. Familiaris Livii Dragneae erat, praesidis PSD. Qui mense Ianuario 2018 primum ministrum et sodalem PSD Michaelem Tudose coegit, ut a magistratu se recederet. Causa fuit, quod Tudose non satis celeriter leges mutavisset, quibus criminum convicti - ut Dragnea - a magistratubus rei publicae arcerentur. Idcirco Dragnea Vioricam Dăncilăm successorem proposuit, quam - frustra - sperat eum ab omnibus criminibus liberaturam[1]. Die 17 Ianuarii 2018 Nicolaus Iohannis eam praesidem ministrorum nominavit. Una cum ALDE factione liberali regnavit. [2] Die 27 Aprilis eiusdem anni praeses rei publicae Nicolaus Iohannis postulavit, ut Dăncilă a magistratu se recederet, quod honoris non apta esset. Quae autem id negavit[3]. Die 27 Augusti 2019 ministri ALDE consilium ministrorum reliquerunt, Dăncilă nunc sine liberalis regnare vult[4]. Die 10 Octobris parlamentum Dacoromanicum diffidentiam consilii Dăncilă enuntiavit et Ludovicus Orban (PNL) a praeside Nicolao Iohanni mandatum regnandi accepit. Qui die 4 Novembris 2019 novus praeses ministrorum nominatus est[5]. Die 24 Novembris 2019 electionem praesidis rei publicae contra Iohannes perdidit atque non plus quam 34 percentum suffragiorum abstulit[6]. Die 27 Novembris etiam a magistratu praesidis factionis PSD se recessit sodalibus factionis urgentibus. Ioannes Marcellus Ciolacu ei successit[7].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vioricam Dăncilăm spectant.
Primi ministri Romaniae
Principatus Romaniae
(1861–1881)

Barbu Catargiu · Apostolus Arsache · Nicolaus Crețulescu · Michael Kogălniceanu · Constantinus Bosianu · Nicolaus Crețulescu · Lascăr Catargiu · Princeps Ioannes Ghica · Constantinus A. Crețulescu · Stephanus Golescu · Nicolaus Constantinus Golescu · Ioannes Constantinus Brătianu · Princeps Demetrius Ghica · Alexander G. Golescu · Manuel Constantinus Epureanu · Princeps Ioannes Ghica · Lascăr Catargiu · Ioannes Emmanuel Florescu · Manuel Constantinus Epureanu · Ioannes Constantinus Brătianu

Regnum Romaniae
(1881–1947)

Demetrius C. Brătianu · Ioannes Constantinus Brătianu · Theodorus Rosetti · Lascăr Catargiu · Ioannes Emmanuel Florescu · Lascăr Catargiu · Demetrius Alexander Sturdza · Petrus S. Aurelian · Demetrius Alexander Sturdza · Princeps Georgius Cantacuzino · Petrus P. Carp · Demetrius Alexander Sturdza · Princeps Georgius Cantacuzino · Demetrius Alexander Sturdza · Ioannes Brătianu · Petrus P. Carp · Titus Livius Maiorescu · Ioannes Brătianu · Alexander Averescu · Alexander Marghiloman · Constantinus Coandă · Ioannes Brătianu · Arthurus Văitoianu · Alexander Vaida-Voevod · Alexander Averescu · Tache Ionescu · Ioannes Brătianu · Alexander Averescu · Princeps Barbu Stirbey · Ioannes Brătianu · Vintilă Brătianu · Iulius Maniu · Georgius Mironescu · Iulius Maniu · Georgius Mironescu · Nicolaus Iorga · Alexander Vaida-Voevod · Iulius Maniu · Alexander Vaida-Voevod · Ioannes Duca · Constantinus Angelescu · Georgius Tătărescu · Octavianus Goga · Patriarcha Myron Cristea · Armandus Călinescu · Georgius Argeşanu · Constantinus Argetoianu (1939) · Georgius Tătărescu (1939) · Ioannes Gigurtu (1940) · Ioannes Antonescu (1940) · Iulius Maniu (1944) · Constantinus Sănătescu (1944) · Nicolaus Rădescu (1944) · Petrus Groza (1945)

Res publica Romana
popularis vel socialistica
(1947–1989)

Petrus Groza (1947) · Georgius Gheorghiu-Dej (1952) · Chivu Stoica (1955) · Ioannes Maurer (1961) · Manea Mănescu (1974) · Elias Verdeţ (1979) · Constantinus Dăscălescu (1982)

Res publica Romana
(ab anno 1989)

Petrus Roman (1989) · Theodorus Stolojan (1991) · Nicolaus Văcăroiu (1992) · Victor Ciorbea (1996) · Gabriel Dejeu (1998, pro tempore) · Radu Vasile (1998) · Alexander Athanasiu (1999, pro tempore) · Mugur Isărescu (1999) · Hadrianus Năstase (2000) · Eugenius Bejinariu (2004, pro tempore) · Călin Popescu-Tăriceanu (2004) · Aemilius Boc (2008) · Cătălin Predoiu (2012, pro tempore) · Michael Răzvan Ungureanu (2012) · Victor Ponta (2012) · Sorin Cîmpeanu (pro tempore 2015) · Dacianus Cioloş (2015) · Sorin Grindeanu (2017) · Michael Tudose (2017) · Michael Viorel Fifor (pro tempore 2018) · Viorica Dăncilă (2018) · Ludovicus Orban (2019) · Nicolaus Ciucă (pro tempore 2020) · Florinus Cîțu (2020) · Nicolaus Ciucă (2021) · Marcellus Ciolacu (2023)