Barbu Stirbey
Princeps Barbu Stirbey, nominatus Princeps Albus (Dacoromanice Printul Alb, natus die 4 Novembris 1872 in oppido Buftea, mortuus die 26 Martii 1946 Bucarestae) vir publicus Dacoromanicus erat.
Vita
recensereAvus Demetrius princeps Valachiae, pater Alexander vir publicus ac administer Romaniae erat. Ipse fuit amicus et amator reginae Mariae, uxoris Ferdinandi I regis. Anno 1913 administrator latifundiorum regalium factus est. Anno 1927 brevi tempore (4 - 20 Iunii) praeses ministrorum et administer rerum exterarum erat. Anno 1931, postquam Carolus II rex Romaniae factus est et quod Stirbey uxorem ignobilem in matrimonium ducere voluit, Lutetiam in exilium ire coactus est. Ibi siccarii eum necare conati sunt. Anno 1940 - nunc Michael novus rex erat - in patriam redire potuit et legatus Romaniae ad varia regna factus est. Anno 1944 foedus armistitii cum Unione Sovietica signavit. Anno 1945 Russici in animo habebant eum primum ministrum Romaniae facere. Sed anno 1946 cancre sanguinis mortuus est.
Nexus externi
recensere
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Opus geopoliticum • Administri rerum exterarum Romaniae • Ministri a rebus externis civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Primi ministri Romaniae | ||||||||