Georgius Barbu Știrbei
Georgius (Dacoromanice: George) Barbu Știrbei (natus die 1 Aprilis 1832 Bucarestae, mortuus die 13 Augusti 1925 Lutetiae) vir publicus Dacoromanicus fuit.
Iuventus et munus
recensereBarbu Știrbei nobili genere natus Lutetiae scholas frequentabat, inter alias et Collegium Ludovici Magni. Hac in urbe et iurisprudentiae studebat atque anno 1850 doctor promotus est.
Cursus honorum
recensereIn patriamrevertebat atque cursum honorum iniit: Anno 1856 administer belli Principatus Moldaviae nominatus est. Romania associata legatus ad parlamentum electus est. Alexandro Ioanne Cuza principe deposito anno 1861 sodalis legationis fuit, quae Carolo de Hohenzollern-Sigmaringen coronam principatus obtulit. A die 15 Iulii 1866 ad usque 21 Februarii 1867 Administer Rerum Exterarum Romaniae erat.
Ultimi anni
recenserePostea Lutetiam rediit, ubi scriptor vixit. In Coemiterio Petro La Chaise sepultus est.