Anna (Dacoromanice Ana) Birchall (nata die 30 Augusti 1973 in oppido Mizil in Prahova circulo nomine Ana Călin) causidica et rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Wikidata Anna Birchall
Res apud Vicidata repertae:
Anna Birchall: imago
Anna Birchall: imago
Nativitas: 30 Augusti 1973; Mizil
Patria: Romania
Nomen nativum: Ana Călin

Erudito et munus

recensere

Anna Călin ad annum 1996 ad Universitatem Bucarestensem iuriprudentiae studebat, deinde apud Universitatem Yalensem doctor iurisprudentiae promota est. Ab anno 2002 advocata, etiam pro societatibus commercialibus operam dedit. Postea etiam consiliaria senatus Romaniae et consilio ministrorum Romaniae fuit.

Cursus honorum

recensere

Birchall, sodalis factionis PSD, anno 2012 legata ad Cameram Legatorum Romaniae electa est et suffragio anni 2016 iterum legationem accepit. Die 4 Ianuarii 2017 nova ministra delegata rerum Europaearum in consilio ministrorum Sorin Grindeanu nominata est[1]. Hunc in magistatrum Dragoş Christiano Dinu successit. Die 10 Februarii etiam ministerium iustitiae pro tempore a Florino Iodarche, qui propter iram populi de amnestia politicorum de magistratu se recesserat, successit[2]. Mense Iunio eiusdem anni cum paene omnibus ministris se a magistratu recessit et Victor Negrescu die 29 Iunii ei successit[3]. Die 29 Ianuarii 2018 Prima ministra vicaria "pro amicitiis strategicis" in consilio ministrorum Vioricae Dăncilăe nominata est[4] Die 24 Aprilis 2019 Anna Birchall pro tempore ministerium iustitiae suscepit[5].

Maritus Annae ab anno 1998 Martinus Birchall est. Habent filium nomine Andreas Iacobus Ioannes Birchall.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Annam Birchall spectant.
Ministri rerum Europaearum Romanici vel opum Europaearum (2001 - )

Hildegarda-Carola Puwak 2000 · Basilius Pușcaș 2003 · Alexander Fărcaș 2003 · Aemilius Ene Dinga 2004 · Anca Boagiu 2005 · Leonardus Orban 2011 · Eugenius Teodorovici 2012 · Marius Nica 2015 · Aura Răducu 2015 · Christianus Ghinea 2016 · Dragoş Christianus Dinu 2016 · Anna Birchall (res Europaeae) 2017 · Michaela Virginia Toader (opes Europaeae 2017) · Rovana Plumb (opes Europaeae) 2017 · Victor Negrescu (res Europaeae) 2017 · Marius Nica 2017 (opes Europaeae) · Rovana Plumb 2018 (opes Europaeae) · Eugenius Teodorovici 2019 opes Europaeae, pro tempore) · Roxana Mînzatu 2019 (opes Europaeae) · Ioannes Marcellus Boloş 2020 (opes Europaeae) · Christianus Ghinea 2020 (opes Europaeae)