Wikidata-logo.svg Thomas Petcu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 29 Aprilis 1978;
Patria: Romania

Officium

Officium: member of the Chamber of Deputies of Romania, Minister of Energy
Munus: politicus

Consociatio

Factio: Alliance of Liberals and Democrats for Europe

Thomas Florinus (Dacoromanice Toma Florin) Petcu (natus die 29 Aprilis 1978 in Giurgiu in Giurgiu circulo) machinator et rerum politicarum peritus Dacoromanicus est.

Eruditio et munusRecensere

Petcu ad annum 2001 apud Universitatem Technicam Constructionum Bucarestensem hydrotechnicae studebat et ad annum 2006 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae oeconomiae studium absolvit. In administratione portus oppidi Giugiu operam dedit. Anno 2013/2014 praefectus vicarius circuli Giurgiu fuit at anno 2015/2016 praeses magistratus ad protegendum circumiectum Romaniae.

Cursus honorumRecensere

Petcu sodalis factionis liberalis ALDE est et die 11 Decembris 2016 primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est. Die 4 Ianuarii 2017 minister energiae in consilio ministrorum Sorin Grindeanu nominatus est[1]. Hoc in officium Victori Grigorescu successit. Et in novo consilio ministrorum Michaelis Tudose a die 29 Iunii 2017 hoc magistratu fungebatur[2]. Die 29 Ianuarii 2018, cum novum consilium ministrorum Vioricae Dăncilăe magistratos iniret, Antonius Anton ei successit[3].

FamiliaRecensere

Petcu uxorem duxit.

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

Ministri energiae Romaniae (ab anno 2012)