Wikidata Șerban Valeca
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 23 Iunii 1956; Bucaresta
Obitus: 15 Maii 2022; Ștefănești
Patria: Romania

Șerban Constantinus (Dacoromanice Șerban Constantin) Valeca (natus die 23 Iunii 1956 Bucareste; mortuus die 15 Maii 2022) physicus et vir publicus Dacoromanicus fuit.

Munus recensere

Valeca apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem physicae studebat atque annis 1981 - 2005 in Centro Indagationis Nuclearis in Mioveni in Argeș circulo operam dedit. Ab anno 1992 ibi director generalis fuit. Praeterea praeses vicarius[1] societatis Romanicae Karate traditionalis est[2].

Cursus honorum recensere

Valeca, qui sodalis factionis Socialis Democraticae est, die 22 Februarii 2000 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est. Hoc anno exeunte camera iterum electa est, sed Valeca die 28 Decembris 2000 minister delegatus indagationis in consilio ministrorum Hadriani Năstase nominatus est. Hunc honorem tulit ad diem 19 Iunii 2003. Anno 2008 senator Romaniae electus est et ad hunc diem manet. A die 3 Ianuarii ad usque 21 Iunii minister delegatus in concilio ministrorum Sorin Grindeanu fuit[3].

Nexus externi recensere

Familia recensere

Valeca uxorem duxit atque filium habet.

Notae recensere

Ministri indagationis et innovationis Romaniae (2017–)

Șerban Valeca (2017) • Lucianus Puiu Georgescu (2017) • Nicolaus BurneteViorel Ștefan (2018, pro tempore) • Nicolaus Hurduc (2018)