Sevil Shhaideh
Sevil Shhaideh (nata die 4 Decembris 1964 Constantiae nomine Sevil Geambec) oenonomiae et rerum politicarum perita Dacoromanica est.
Munus
recensereAnnis 1983 - 1987 Bucarestae oeconomiae, mathematicae atque cyberneticae studebat, hoc munere deinde ad annum 1991 in agricultura Constaniae operam dedit, tum ad annum 2007 pro Constantiae circulo, deinique ad annum 2012 pro conventu consiliorum circulorum Romaniae Bucarestae. Anno 2012 secretaria statalis in administerio progressus regionalis facta est[1].
Cursus honorum
recensereDie 20 Maii 2015 ministra progressus regionalis et administrationis Livio Dragnea successit[2], qui praeses PSD factionis electus est. Die 4 Novembris eiusdem anni autem cum toto consilio ministrorum Victoris Pontae a magistratu recessit. Die 17 Novembris Basilius Dîncu eius successor nominatus est[3]. Die 22 Decembris 2016 a factione PSD prima ministra Romaniae proposita est[4], sed postquam Nicolaus Iohannis praeses rei publicae eam repudiavit, Sorin Grindeanu propositus est praeses ministrorum[5]. Die 4 Ianuarii 2017 ministerium progressus regionalis suscepit. Die 14 Iunii eiusdem anni cum plurimis ministris se a magistratu recessit - propter iurgium inter Sorin Grindeanu et praesidem eius factionis Livium Dragneam. Sed die 29 Iunii iterum ministra progressus regionalis necnon praeses ministrorum vicaria in consilio ministrorum novo Michaelis Tudose facta est[6]. Iam die 13 Octobriseiusdem anni se recedere coactus est corruptionis accusata[7].
Familia
recensereSevil Shhaideh, matre origine Tatara Crimeensi, patre Turco, Constantiae apud Tataros educata est,[8][9] religione Mussulmana. Matrimonio secundo Syro Akram Shhaideh agronomo nupsit.[10]
Notae
recensere- ↑ Gandul.info die 20 Maii 2015
- ↑ digi24.ro die 20 Maii 2015
- ↑ hotnews.ro die 15 Novembris 2015
- ↑ hotnews.ro die 22 Decembris 2016
- ↑ ziarero.antena3.ro die 28 Decembris 2016
- ↑ libertatea.ro die 29 Iunii 2017
- ↑ ziare.com die 13 Octobris 2017
- ↑ "Romanya'da Müslüman Türk Başbakan Önerisi: Sevil Shhaideh" in Posta (21 Decembris 2016) (Turcice)
- ↑ Sabina Fati, "Un reprezentant al tătarilor în guvernul României: Sevil Shhaideh" (21 Maii 2015) apud Radio Europa Liberă
- ↑ "Portretul lui Sevil Shhaideh, primul ministru care a depus juramantul cu mana pe Coran" (21 Decembris 2016) apud Ştirile Pro TV
Bibliographia
recensere- "Cine este Sevil Shhaideh" in Curierul naţional (21 Decembris 2016)
- "Romanian president rejects nomination of Muslim woman for PM" in The Guardian (27 Decembris 2016) (Anglice)
- Kit Gillet, "Romania Set for First Female, and First Muslim, Prime Minister" in New York Times (21 Decembris 2016) (Anglice)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Sevil Shhaideh spectant. |
Helena Udrea 2009 · Christianus Petrescu 2012 · Eduardus Hellvig 2012 · Livius Dragnea 2012 · Sevil Shhaideh 2015 · Basilius Dîncu 2015 · Sevil Shhaideh 2017 · Paulus Stănescu 2017 · Eugenius Teodorovici 2019 · Basilius Daniel Suciu 2019 · Ioannes Ştefan 2020 · Attila Cseke 2020 | |