Alexander Razvan (Dacoromanice Alexandru-Răzvan) Cuc (natus die 4 Decembris 1983) politicus Dacoromanicus est.

Wikidata Alexander Razvan Cuc
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 4 Decembris 1983; Bucaresta
Patria: Romania

Institutio et munus

recensere

Ad annum 2006 apud Universitatem Americano-Romanam Bucarestae economiae studebatet studium in eodem urbe annis 2009 - 2012 apud Universitatem Hyperion perfecit. Deinde consiliarius in ministeriis et societatibus commercialibus operam dedit.

Cursus honorum

recensere

Cuc sodalis factionis veteris PP-DD et anno 2012 etiam praeses vicarius huius factionis erat. Eodem anno frustra candidatus ad Cameram Legatorum Romaniae erat. Anno 2014 ad factionem PSD transiit et a die 20 Octobris 2015 ad usque 30 Maii 2016 secretarius statalis in ministerio vecturae fuit. Die 11 Decembris 2016 legatus ad Cameram Legatorum electus est - nunc factionis PSD. Die 4 Ianuarii 2017 minister vecturae in consilio ministrorum Sorin Grindeanu nominatus est[1]. Etiam in consilio ministrorum Michaelis Tudose a die 29 Iunii 2017 hunc magistratum tenet[2]. Sed iam die 17 Octobris eiusdem anni dimissus est, quod magistratu male fungisset[3]. Successor eius Felix Stroe nominatus est.

Nexus externi

recensere
Ministri vecturae Romanici ab anno 1990