Wikidata-logo.svg Andrea Păstârnac
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1967;
Patria: Romania

Officium

Officium: ambassador of Romania to Belgium
Munus: politicus
Patronus: Universitas Bucarestensis

Andrea (Dacoromanice Andreea) Păstârnac (nata die 24 Septembris 1967 Coronae) legata ac rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Institutio et munusRecensere

Păstârnac annis 1986 - 1990 apud Universitatem Bucarestensem philologiae et linguis - praecipue linguae Hebraicae studebat et annis 1991 - 1995 studia apud Universitatem Hebraicam Hierosolymitanam perfecit. Ab anno 1995 in Tel Avivo pro legatione Romanica et professor pro Universitate Tel Aviv operam dedit. Ab anno 2001 Bucarestae in ministerio rerum extararum operam dedit et professor apud Universitatem Bucarestensem fuit. Annis 2006 - 2011 legata Romaniae in Cypro et ab anno 2013 in Israel erat[1].

Cursus honorumRecensere

Păstârnac die 4 Ianuarii 2017 ministra civium extra patriam viventium Romaniae in consilio ministrorum Sorin Grindeanu nominata est[2]. Hoc in officium Mariae Ligor successit. Et in novo consilio ministrorum Michaelis Tudose a die 29 Iunii 2017 hoc magistratu fungitur[3]. Die 29 Ianuarii 2018 ei Natalia Intotero successit[4].

FamiliaRecensere

Andrea Păstârnac marito nupsit.

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

Ministri civium extra patriam viventium Romanici (ab anno 2014)