Relu Fenechiu (natus die 3 Iulii 1965 in oppido Dărmănești in circulo Bacău) vir publicus Dacoromanicus est.

Fenechiu uxorem duxit atque duos liberos habet.

Fenechiu ad annum 1990 apud Universitatem Technicam Gheorghe Asachi Iassiensem mechanicae studebat. Deinde ad annum 2004 pro societate commerciali FENE SA operam dedit.

Cursus honorum

recensere

Fenechiu, qui sodalis factionis PN-L est, annis 2000 - 2004 consiliarius circuli Iassii fuit et anno 2008 primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est. A die 21 Decembris 2012 ad usque 13 Iulii 2013 minister vecturae in consilio ministrorum Victore Ponta erat Tum a magistratu se recedere coactus est, quod a iudicio fraudis ad quinque annos carceris damnatus est[1]. Mansit primo legatus ad parlamentum, sed die 30 Ianuarii 2014 et hoc mandatum relinquere coactus est, quod a vigilibus in carcerem tractus est.

Nexus externi

recensere
Ministri vecturae Romanici ab anno 1990