Virgilius Daniel Popescu

Wikidata-logo.svg Virgilius Daniel Popescu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 25 Aprilis 1968; Drobeta
Patria: Romania

Officium

Officium: member of the Chamber of Deputies of Romania, Minister of Economy, Entrepreneurship and Tourism, member of the Chamber of Deputies of Romania, Minister of Energy
Munus: politicus, Ingeniarius corporum programmatum, professor
Patronus: Universitas Craiovensis

Consociatio

Virgilius Daniel (Dacoromanice Virgil-Daniel) Popescu (natus die 25 Aprilis 1968, Drobetae Turnu Severin, in circulo Mehedinți) rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis PNL est.

Institutio et munusRecensere

Popescu annis 1986 - 1991 apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem studebat et machinator factus est. Deinde apud Universitatem Craiovensem operam dedit. Annis 1997 - 2001 director apud societatem PETROM fuit. Ab anno 2001 iterum lector apud Universitatem Craiovensem operam dat.

Cursus honorumRecensere

Anno 2007 - 2008 secretarius statalis in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu in ministerio oeconomiae erat. Eodem munere anno 2013/2014 Victore Ponta praeside ministrorum fungebatur. Anno 2016 primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est et ad hunc diem manet. Anno 2019 minister oeconomiae in consilio ministrorum Ludovici Orban nominatus est. In novo consilio ministrorum Florini Cîțu minister energiae est[1].

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere


Ministri commercii et oeconomiae Romanici (1990–)
Ministri energiae Romaniae (ab anno 2012)